- NIVES
- NIVEStitulus Epigr. 117. l. 14. Martial. quod sic habet:Non potare nivem, sed aquam potare rigentem De nive, commenta est ingeniosa siris.Nempe aquâ nivatâ seu gelidâ e nivibus expressâ, vina generosiora diluebant Romani. Idem l. 5. Epigr. 66. v. 1.Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni: Tu super aestivas, Alcime, solve nives.Vel decoctam, vitris demittebant in nives, ut refrigeraretur. Neronis inventum. De quibus deliciis Senec. Ep. 78. O infelicem aegrum! Quare. Quia non vinô nivem diluit: quia non rigorem potionis suae, quam capaci scyphô miscuit, renovat, fractâ insuper glacie. Sed et meram nivem bibebant, ut ex Epigr. supra laudato colligere est. De qua utraque consuetudine Plin. l. 19. c. 4. Et ipsa, inquit, Naturae elementa, ut pecuniae, discreta sunt. Hi nives, illi glactem potant, poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. Servatur algor aestibus, excogitaturque, ut alienis mensibus nix algeat. Erat autem Nix ad hos usus venalis: quae quomodo servari consueverit, vide apud Plut. Sympos. problem. l. 6. probl. 6. Certe Nivium Mons, in viridario Heliogabali. Lamprid. in Vita eius c. 23. Montem nivium in viridario domus fecit aestate, advectis nivibus etc. Vide plura hanc in rem infra, in voce Nix.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.